par François-Xavier » mar. 22 nov. 2011, 10:12
Die 22 novembris
De Communi martyrum vel virginum.
Lectio I Os 2, 16b. 17b. 21-22, n. 731b
Haec dicit Dominus : Ecce ego ducam eam in solitúdinem et loquar ad cor eíus; et respondébit ibi iúxta dies iuventútis suae et iúxta dies ascensiónis suae de terra Aegýpti. Et sponsábo te mihi in sempitérnum; et sponsábo te mihi in iustítia et iudício et in misericórdia et miseratiónibus. Et sponsábo te mihi in fide, et cognósces Dóminum. Et erit: in illa die exáudiam, dicit Dóminus, exáudiam caelos, et illi exáudient terram;
Evang. Mt 25, 1-13, n. 736,2
In illo tempore : Dixit Iesus discipulis suisi parabolam hanc : símile erit regnum caelórum decem virgínibus, quae accipiéntes lámpades suas exiérunt óbviam sponso. Quinque autem ex eis erant fátuae, et quinque prudéntes. Fátuae enim, accéptis lampádibus suis, non sumpsérunt óleum secum; prudéntes vero accepérunt óleum in vasis cum lampádibus suis. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: ‘Ecce sponsus! Exíte óbviam ei.’ Tunc surrexérunt omnes vírgines illae et ornavérunt lámpades suas. Fátuae autem sapiéntibus dixérunt: ‘Dáte nobis de óleo vestro, quia lámpades nostrae exstinguúntur.’ Respondérunt prudéntes dicéntes: ‘Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes et émite vobis.’ Dum autem irent émere, venit sponsus, et quae parátae erant, intravérunt cum eo ad núptias; et clausa est iánua. Novíssime autem véniunt et réliquae vírgines dicéntes: ‘Dómine, dómine, áperi nobis.’ At ille respóndens ait: ‘Amen dico vobis: Néscio vos.’ Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.
(Ordo lectionum Missae, editio typica altera, MCMLXXXI)
[b][color=#BF0000]Die 22 novembris
De Communi martyrum vel virginum.
Lectio I Os 2, 16b. 17b. 21-22, n. 731b[/color][/b]
Haec dicit Dominus : Ecce ego ducam eam in solitúdinem et loquar ad cor eíus; et respondébit ibi iúxta dies iuventútis suae et iúxta dies ascensiónis suae de terra Aegýpti. Et sponsábo te mihi in sempitérnum; et sponsábo te mihi in iustítia et iudício et in misericórdia et miseratiónibus. Et sponsábo te mihi in fide, et cognósces Dóminum. Et erit: in illa die exáudiam, dicit Dóminus, exáudiam caelos, et illi exáudient terram;
[b][color=#BF0000]Evang. Mt 25, 1-13, n. 736,2
[/color][/b]
In illo tempore : Dixit Iesus discipulis suisi parabolam hanc : símile erit regnum caelórum decem virgínibus, quae accipiéntes lámpades suas exiérunt óbviam sponso. Quinque autem ex eis erant fátuae, et quinque prudéntes. Fátuae enim, accéptis lampádibus suis, non sumpsérunt óleum secum; prudéntes vero accepérunt óleum in vasis cum lampádibus suis. Moram autem faciénte sponso, dormitavérunt omnes et dormiérunt. Média autem nocte clamor factus est: ‘Ecce sponsus! Exíte óbviam ei.’ Tunc surrexérunt omnes vírgines illae et ornavérunt lámpades suas. Fátuae autem sapiéntibus dixérunt: ‘Dáte nobis de óleo vestro, quia lámpades nostrae exstinguúntur.’ Respondérunt prudéntes dicéntes: ‘Ne forte non suffíciat nobis et vobis, ite pótius ad vendéntes et émite vobis.’ Dum autem irent émere, venit sponsus, et quae parátae erant, intravérunt cum eo ad núptias; et clausa est iánua. Novíssime autem véniunt et réliquae vírgines dicéntes: ‘Dómine, dómine, áperi nobis.’ At ille respóndens ait: ‘Amen dico vobis: Néscio vos.’ Vigiláte ítaque, quia nescítis diem neque horam.
[i]
(Ordo lectionum Missae, editio typica altera, MCMLXXXI)[/i]