Fête de la Transfiguration du Seigneur [6 août]

« Que le juste pratique encore la justice, et que le saint se sanctifie encore. » (Ap 22.11)
Règles du forum
Fêtes et vies des saints et bienheureux, prédécesseurs et modèles dans la Foi
Avatar de l’utilisateur
VexillumRegis
Senator
Senator
Messages : 951
Inscription : ven. 21 mai 2004, 22:32
Localisation : Provence

Re: Fête de la Transfiguration du Seigneur

Message non lu par VexillumRegis » dim. 05 août 2018, 12:25

Séquence pour la Transfiguration du Seigneur
(Adam de Saint-Victor, † c. 1146)

Image
Cathédrale de Chartres, Verrière de la Passion, c. 1145/55

***

Lætabundi jubilemus
Ac devote celebremus
Hæc sacra solemnia ;
Ad honorem summi Dei
Hujus laudes nunc diei
Personet Ecclesia.

In hac Christus die festa
Suæ dedit manifesta
Gloriæ indicia
Ut hoc posset enarrari,
Hic nos suo salutari
Repleat et gratia.

Christus ergo Deus fortis,
Vitæ dator, victor mortis,
Verus sol justitiæ,
Quam assumpsit carnem de Virgine,
Transformatus in Thabor culmine,
Glorificat hodie.

O quam felix sors bonorum !
Talis enim beatorum
Erit resurrectio.
Sicut fulget sol pleni luminis,
Fulsit Dei vultus et hominis,
Teste Evangelio.

Candor quoque sacræ vestis
Deitatis fuit testis
Et futuræ gloriæ.
Mirus honor et sublimis,
Mira, Deus, tuæ nimis
Virtus est potentiæ.

Cumque Christus, virtus Dei,
Petro, natis Zebedæi
Majestatis gloriam.
Demonstraret manifeste,
Ecce vident, Luca teste,
Moysem et Eliam.

Hoc habemus ex Mattheo
Quod loquentes erant Deo
Dei Patris Filio :
Vere sanctum, vere dignum
Loqui Deo et benignum,
Plenum omni gaudio.

Hujus magna laus diei,
Quæ sacratur voce Dei,
Honor est eximius ;
Nubes illos obumbravit,
Et Patris vox proclamavit :
« Hic est meus filius ! »

Hujus vocem exaudite :
Habet enim verba vitæ,
Verbo potens omnia,
Hic est Christus, rex cunctorum,
Mundi salus, lux sanctorum,
Lux illustrans omnia !

Hic est Chritus, Patris Verbum,
Per quem perdit jus acerbum
Quod in nobis habuit,
Hostis nequam, serpens dirus,
Qui fundendo suum virus
Evæ, nobis nocuit.

Moriendo nos sanavit,
Qui surgendo reparavit
Vitam Christus et damnavit
Mortis magisterium.
Hic est Christus, pax æterna,
Ima regens et superna,
Cui de cœlis vox paterna
Confert testimonium.

Cujus sono turbati
Patris illi tres præfati
Et in terram sunt prostati,
Quando vox emittitur.
Surgunt tandem, annuente
Sibi Christo, sed intente
Circumspectant, cum repente
Solus Jesus cernitur.

Volens Christus hæc celari
Non permisit enarrari,
Donec vitæ reparator,
Hostis vitæ triumphator,
Morte victa, surgeret.
Hæc est dies laude digna
Qua tot sancta fiunt signa ;
Christus splendor Dei Patris,
Prece sancta suæ Matris,
Nos a morte liberet.

Tibi Pater, tibi, Nate,
Tibi Sancte Spiritus,
Sit cum summa potestate,
Laus et honor debitus !

Répondre

Qui est en ligne ?

Utilisateurs parcourant ce forum : Aucun utilisateur inscrit et 5 invités