IGLH a écrit :De precibus seu intercessionibus in Vesperis
179. Liturgia Horarum laudes quidem Dei celebrat. Traditio tamen sive Iudaica sive christiana a laude divina orationem petitionis non disiungit, hanc ab illa haud raro aliquomodo deducens. Apostolus quidem Paulus hortatur ut fiant «obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus: pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate: hoc enim bonum est et acceptum coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire» (1 Tim 2,1-4). Quam monitionem Patres haud raro interpretati sunt, ut mane et vespere intercessiones faciendae essent (14).
180. Intercessiones, quæ in Missa ritus Romani instauratæ sunt, fiunt etiam ad Vesperas modo tamen diverso, ut infra describitur.
181. Cum insuper ea traditio orationis sit, ut mane Deo commendetur totus dies, in Laudibus matutinis fiunt invocationes ad diem Deo commendandum vel consecrandum.
182. Nomine precum appellantur tum intercessiones, quæ fiunt ad Vesperas, tum invocationes ad diem Deo dicandum, quæ fiunt ad Laudes matutinas.
183. Varietatis causa, maxime vero ad Ecclesiæ hominumque necessitatum multiplicitatem melius exprimendam secundum diversos status, coetus, personas, condiciones et tempora, diversæ proponuntur formulæ precum pro singulis diebus cursus Psalterii per annum et pro sacris temporibus anni liturgici, necnon pro quibusdam celebrationibus festivis.
184. Præterea Conferentiis Episcoporum ius est tam aptandi formulas in libro Liturgiæ Horarum propositas quam novas approbandi, servatis tamen normis quæ sequuntur.
185. Ut in oratione dominica, petitionibus oportet coniungere laudem Dei, seu confessionem eius gloriæ, vel memoriam historiæ salutis.
186. In precibus Vesperarum ultima intentio semper est pro defunctis.
187. Cum Liturgia Horarum sit præcipue oratio totius Ecclesiæ pro tota Ecclesia, immo pro totius mundi salute, oportet ut in precibus intentiones universales primum omnino locum obtineant, scilicet oretur pro Ecclesia cum eius ordinibus, pro potestatibus sæcularibus, pro iis qui paupertate, morbo vel mærore laborant, pro orbis universi necessitatibus, nempe pro pace et aliis huiusmodi rebus.
188. Licet tamen, sive ad Laudes matutinas sive ad Vesperas, quasdam intentiones addere particulares.
189. Tali structura præditæ sunt preces in Officio adhibendæ, ut possint aptari et celebrationi populari et celebrationi in parva communitate et recitationi a solo.
190. Preces igitur in recitatione cum populo vel communi introducuntur brevi invitatione, a sacerdote vel ministro facienda, in qua specimen responsionis, a congregatione invariabili modo repetendæ, proponitur.
191. Intentiones præterea enuntiantur sermone ad Deum directo, ita ut possint convenire tam celebrationi communi quam recitationi a solo.
192. Quælibet intentionum formula duabus partibus constat, quarum altera potest adhiberi ut responsio variabilis.
193. Quare modi diversi adhiberi possunt, ita scilicet ut sacerdos vel minister utramque partem dicat et congregatio responsum uniforme vel pausam silentii interponat, aut sacerdos vel minister dicat tantum priorem partem et congregatio alteram.